- CORNELIUS Nepos
- CORNELIUS Neposvir disertus, Ciceronis tempore, et Iulii Caesaris, usque ad 6. annum imperii Augusti, vixit. Hieron. in Chr. in Padi vicinia natus, an Veronensis? Leand. Alb.Romam ubi venit, Ciceronis et Attici favorem mox sensit. Vitas illustrium virorum scripsit, quarum tantum Pomponius Atticus exstat. Libris illis non modo de excellentibus Imperatoribus, sed etiam de Scriptoribus claris egit, Catone scilicet, Cicerone, Terentio, aliisque. Vide Voss. de Hist. Lat. l. 1. c. 14. De Homero locum, ex primo Chronicorum eius, adfert Gellius, l. 17. c. 21. De Cicerone quoqueseorsim eum egisse, innuti idem Gellius, l. 15. c. 28. Cornelius Nepot et rerum memoriae non indiligens et M. Ciceronis, ut qui maximus, amicus familiaris fuit, atque is tamen in primo librorum, quos de vita illius composuit, errasse videtur. Ipse autem Cicero inter Philosophos numerari vult: Κικέρων ὁ Φιλόσοφος τὸν πολιτικὸν Τίτον ἀςπάζιται, inquit Ciceto ipse, l. 2. ad Attic. ep. 8. Et Philosophis ab aliis accensetur, Macrob. l. 1, Saturn. e. 24. Tullius, qui non minus professus est philosophandi stuchum, quam loquendi. Lactantius, l. 1. c. 15. M. Tullius, qui non tantum perfectus Orator, sed etiam Philosophus suit. Vide quae ipse, in Dione, de Philisto, ait, unde patet, illum vitas quoque Historicorum Graecorum: et in Catone et Annibale, unde Ducum et Historicorum Latinorum insuper historiam consignâsse, colligitur. Sed haec omnia, aevi ludibrium: Solae Imperatorum Graecorum Romanorumque superstites manserunt vitae, quas Aemilius quidam Probus, nomine suô, edidit, Theodosio se commendaturus. Postmodum tamen, detectô plagiô, verus auctor ab eruditis erutus. Huic Valerius Catullas Veronensis opus suum dedicat, ut indicat epigramma totius operis Catulliani primum,Cui dono lepidum novum libellum?Corneli tibi. ---- ----Vide Lambin. Praefat. ad notas suas in Aemilium Probum, et infra in voce Nepos. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.